ALIPILI

ALIPILI
ALIPILI
inter Gymnasticos servos, memorati Senecae, Ep. 56. ad vellendos ab aliquibus corporis partibus, et praesertim alis pilos adlubebantur: nisi velimus, ut docti Viti censuerunt, pro pilicrepis ac alipilis, apud eum pedicrepos ac alipecos legere, quasi in Gymnasiis fuissent, qui a pediculis purgarent homines; quorum ramen sententiam non probat Mercurialis, cum Iuvenalis certo faciat testatum, fuisse in thermis, qui ab alis pilos avellerent, ubi servos suos describens Persico ait, Sat. 11. v. 156.
Nec pugillares defert in balnea raucus
Testiculos, nec vellendas iam praebuit alas.
atque hi modo volsellis ad id obeundum fuêre usi; modo pumices adhibuêre resinâ dein usurpatâ (quam in evellendis e virorum corporibus pilis maximum honorem obitnuisse, fatetur Plin. l. 14. c. 20.) eo tandem ventum, ut, psilothrô et dropace adhibitis, pilos arcerent. Plin. Valerianus l. 3. c. 52. Sunt qui vel suis pilis, vel servorum suorum in balneo offendantur, sine ulla quidem ratione, sed illorum quoque persuasionl succurrendum est, et monstrandum, quemadmodum effici possit, uti evulsi pili non renascantur. Omni autem psilothrô sic utendum est, ut, priusquam adiciatur, resinâ pili auferantur. Et Martial. l. 3. Epigr. 74.
Psilothrô faciemque laves et dropace calvam:
Numquid tonsorem, Gargiliane, times?
A. quo ministerio in veterib. Lexicis Alipilarius δρωπακιςτὴς appellatur. Vide Hadr. Turnebum l. 27. c. 10. Quod autem axillas olim vellerent, et laevigarent cum toto corpore, id mollitiei adscribendum est. Sed inter fallacias et praestigias venditorum haec erat, quod Manciparii hôc pactô pubertatem venalium averterent. Ad quam turpitudinem praeterea institutae fuerunt in urbibus officinae, ubi molles pice obliti a vulsoribus, depiles ac glabri fiebant. Nec alio pertinebant, in Commodiana supellectili, Sammitica vasa, memorata Capitolino in Pertinace c. 8. neque male omnino Aelianus de Histor. Animal. l. 13.Tarentinos notat et Tyrrhenos, ex viris studuisse ut mulieres facerent: primi quippe Tarentini cutem corporis laevigâsse leguntur, apud Athenaeum l. 13. Apud Lacedaemonios vero rigidioris disciplinae tenaces, Ephoros lege et edictô cavisse, ne in balnea inferretur pix, utque omnes depilatores exploderentur, tradit Suidas in Collectan. Vide Hieronym. Mercurial. de Arte Gymnast. l. 1. c. 12. et Laur. Pignorium Commentar. de Serv.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Ali Puli — 18th Century depiction of Ali Puli by Burghard de Groot Nationality Mauritanian …   Wikipedia

  • Hygiene im Römischen Reich — Hygiene spielte im Römischen Reich ab der späten Republik eine große Rolle. Ruinen von Aquädukten, Thermen, Kanalisation und Latrinen selbst in den abgelegensten Winkeln des Reichs legen noch heute Zeugnis davon ab. Mit dem Thema der Hygiene im… …   Deutsch Wikipedia

  • Charge of the Goddess — The Charge of the Goddess is a traditional inspirational text sometimes used in the neopagan religion of Wicca. Several versions exist, though they all have the same basic premise, that of a set of instructions given by a Great Goddess to her… …   Wikipedia

  • Косметика в Древнем Риме — В многочисленных древнеримских захоронениях были найдены косметические принадлежности, баночки для кремов, шпатели и наборы для макияжа. В литературе сохранились свидетельства …   Википедия

  • AXILLAS depilandi consuetudo — apud Romanosolim usitata, vide supra Alipili: obeliscis suffigendi supplicium, vide infra voce Obelus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • GYMNASIUM — I. GYMNASIUM locus, in quo gymnasticae exercitationes fiebant, publicus, ut habet Galen. de tuenda valet. l. 2. c. 2. in separata urbis regione exstructus, ubi ungebantur, fricabantur, luctabantur, discum iactitabant, aut tale quidpiam faciebant …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PILICREPI — inter Gymnasiorum Ministros, dicebantur, qui sphaeris pice oblitis curabant, ne ignis balneorum exstingueretur. Quidquid alli dicant, quiper Pilicrepos lusores pilae, utpote obstrepentes spectantium auribus, intelligendos putant, male Martialis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • aisselle — Aisselle, f. penacut. Est le dessous du bras alendroit de l enchasseure de l espaule, Axilla, qui est envers les Latins le diminutif de Ala, et peut aupres du François retenir la mesme qualité de diminutif, veu que aisselle vient et est fait… …   Thresor de la langue françoyse

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”